monumenta.ch > Augustinus > 21
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 21, XX <<<     >>> XXII

Caput XXI SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1 Sunt autem, qui propter id quod scriptum est: "Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit," non nisi in ecclesia catholica perseverantibus, quamvis in ea male viventibus, hoc promittunt, per ignem videlicet salvandis merito fundamenti, de quo ait apostolus: "Fundamentum enim aliud nemo potest ponere praeter id, quod positum est, quod est Christus Iesus. Si quis autem aedificat super fundamentum aurum, argentum, lapides pretiosos, ligna, fenum, stipulam: uniuscuiusque opus manifestabitur; dies enim declarabit, quoniam in igne revelabitur, et uniuscuiusque opus quale sit ignis probabit. Si cuius opus permanserit quod superaedificavit, mercedem accipiet. Si cuius autem opus arserit, damnum patietur; ipse autem salvus erit, sic tamen quasi per ignem."
Dicunt ergo cuiuslibet vitae catholicum Christianum Christum habere in fundamento, quod fundamentum nulla haeresis habet a corporis eius unitate praecisa; et ideo propter hoc fundamentum, etiamsi malae vitae fuerit catholicus Christianus, velut qui superaedificaverit ligna, fenum, stipulam, putant eum salvum fieri per ignem, id est post poenas ignis illius liberari, quo igne in ultimo iudicio punientur mali.